Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures habet, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi
officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Postumi Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium
consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.