Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut dometicis aspersa ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, sacris etiam in puluinaribus conlocauerunt. nihil hac memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam paruulo aere possidet.

Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.