Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Regios interitus magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta fuit gratulatio.

Quid? illa nonne ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bithyniae filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.

8

Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit.

8

Ne illius quidem paruae admirationis Strabonis oculi, quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium egredientes classes intueretur.

8

Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod

Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.

8

Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.

Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis ultima senectute extincti. tantam et tam aequalem fortunae pariter atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?

Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis aut in homine sortis ignotae ---, ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim

ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad omnes uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem uini, qua homines inebrientur, possidere uoluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae uindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi labor consistit.

Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen ---tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione

polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

Diues et praepotens naturae regnum scrutatus iniciam stilum qua nostrae urbis qua exterarum gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est enim cognosci huiusce uitae, quam sub optimo principe felicem agimus, quaenam fuerint elementa, ut eorum quoque respectus aliquid praesentibus moribus prosit.