Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod

quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.

Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.

Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari

exitium suum inque metus augurium tristi fine uitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.