Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde possunt. Sami Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi uelut diuinitus datum praesidium interpretati libenter receptam uera fatorum praedictione uictoriae ducem habuerunt.

Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi

opem ferrent orassent atque illi flumen uicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent, 'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps omnibus proeliis duce uti instituerunt.