Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nec iam nunc regina loquor sceptrisque relictis
  2. vota sequor: serva hanc profugae, prior ipse dedisti
  3. quam (scis nempe) fidem. di nostris vocibus adsunt,
  4. sidera et haec te meque vident. tecum aequora, tecum
  5. experiar quascumque vias, modo nequis abactam
  6. p.184
  7. huc referat me forte dies oculisque[*](oculisque M, oculis V ) parentis
  8. ingerar; hoc superos,[*](superos M, superas V ) hoc te quoque deprecor, hospes.'
  9. Haec ait atque furens rapido per devia passu
  10. tollitur. ille haeret comes et miseratur euntem,[*](miseratur euntem M, miserat urentem V )
  11. cum subito ingentem media inter nubila flammam
  12. conspicit et saeva vibrantes luce tenebras.
  13. 'quis rubor iste poli? quod tam lugubre refulsit
  14. sidus?' ait. reddit trepido cui talia virgo:
  15. ipsius en oculos et lumina torva draconis
  16. aspicis; ille suis haec vibrat fulgura cristis:
  17. me patiens[*](me patiens Sudhaus, cf. Aen. VII 490, Suet. vit. Caes. 61, Meque pauens V, nec paveas Leo ac uocat C, aduocat V | ultro M, ultra V ) contra solam videt ac vocat ultro,
  18. ceu solet, et blanda poscit me pabula lingua.
  19. dic age nunc, utrum vigilanti hostemque videnti
  20. exuvias auferre velis, an lumina somno
  21. mergimus[*](Mergimus cod. regius, T 1, Bon. l, Mergitur V ) et domitum potius tibi tradimus anguem?'