Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. obiciat, quidve illa pati discrimina cogat?
  2. respiceret pluresque animas maioraque[*](maioraque M, maiora V ) fata
  3. tot comitum, qui non furiis[*](furiis V, furtis Heinsius | amore Bon 2, more V ) nec amore nefando
  4. per freta, sed sola sese virtute sequantur.
  5. an vero ut thalamis raptisque indulgeat unus
  6. coniugiis? id tempus enim. sat vellera Grais,
  7. et posse oblata componere virgine bellum.
  8. quemque suas sinat ire domos, nec Mart.cruento
  9. Europam[*](Europam M, Euroram V ) atque Asiam prima haec committat Erinys.