Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. bellatrix tunc gleba quati[*](quati CT, quatit V ) pariterque creari
  2. armarique phalanx totisque insurgere campis.
  3. cessit et ad socios paulum se rettulit heros[*](heros M, he V )
  4. opperiens, ubi prima sibi daret agmina[*](agmina MC, agminia V ) tellus.
  5. at vero[*](At uero V, Aduerso C | cristis V, castris C ) ut summis iam rura recedere cristis
  6. vidit et infesta vibrantes casside terras,
  7. advolat atque, imo[*](imo T 1 Bon. 2 ima V ) tellus qua proxima collo
  8. necdum[*](Necdum M, Nectum V ) umeri videre diem, prior ense sequaci
  9. aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
  10. aut primas a matre manus premit obvius[*](obuius M, obuiusi V ) ante,
  11. nec magis aut illis aut illis milibus ultra
  12. sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
  13. agmina Palladios defessus respicit ignes.
  14. ergo iterum[*](iterum T Iunt. 1, iter VC | socios T 1 Bon. 2, Socios V ) ad socias convertere Colchidos artes