Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis
- redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:
- 'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris
- et quis in Aeolio[*](Aeolio cod. Harlesii, Iunt. 1, aeoli V ) maneat te vellere custos;
- nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
- saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
- crede, labor, quem[*](quem M, quaem V ) — tanta utinam fiducia nostri
- sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique[*](nostrique V, vestrique Heinsius, sed parenthesin post Hecates terminari versumque deesse Leo cognovit, suppleas e. g. nostrique vigoris auxilio videamque tua virtute peractum.') vigoris ---'
- dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,
- protinus immensis recubantem anfractibus anguem
- turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
- ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
- sibila, seque metu postquam sua vellera circum
- sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,