Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Bebryciae saevaque pares de gente triumphi.
  2. certa fides animis, idem quibus incidit hostis.[*](habet Par.)
  3. nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,
  4. sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.
  5. ultor ego, atque illuc cunctis accensus in armis
  6. tunc aderam, cum vos mediis contenta ferebant
  7. vela fretis. ilium in sanie taboque recenti
  8. vidimus aequoreo similem per litora monstro.
  9. nec vero praecepta[*](praecepta etiam V exhibet, praerepta Bon. 1, vulgo ) mihi suprema tyranni
  10. fata queror bellove magis laetarer et armis
  11. procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus[*](ultus M 2 C, uultus V )
  12. ipse sua meritoque madent quod sanguine[*](sanguine M, g..guine V (duarum litt. spatio relicto)) caestus.'
  13. excipit Aesonides 'tuus ergo in montibus ignis
  14. ille? tuas acies medio de gurgite vidi?'
  15. fatur, et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Pollux
  16. en' ait, 'inviso solvit cui[*](invito Schenkl | cui Iunt. 1, qui V ) pectore poenas.'
  17. ille virum circa mirantia Iumina volvit.
  18. festa dehinc mediis ineunt convivia tectis
  19. communesque vocant superos, quorum eruta nutu
  20. Bebrycia, et votis pariter praedaque[*](praedaque Bon. 1 praeda V ) fruuntur.