Achilleis
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Peliden; tu cuncta citus de puppe memento
- ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,
- qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta [*]() haec[*]()
- sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes
- occultamque tubam tacitos adportet in usus.’
- Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
- cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
- ‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures
- fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
- Europamque Asiamque quatit, si nomina forte
- huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:
- hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit
- magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes.
- causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri,
- cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 — [*](hasta P: ardet ω: astat E, Garrod and conj. Kohlmann.)[*](haec P562: nec Garrod.)[*](unus 562: imus PE.)
- explorare aditus invisaque litora Troiae,
- quidve parent.’ medio sermone intercipit ille:
- ‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent
- ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque
- inlustrate larem.’ simul intra limina ducit.
v.2.p.564