Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. Ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. Sed quamvis propiorem usum [*]() amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
  2. [*](usum Pol.: visum M. )
  1. Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
  2. aut ebur impressis aurumve animare figuris,
  3. hinc. Priscilla, tuo solacia grata marito
  4. conciperem. namque egregia pietate meretur,
  5. ut vel Apelleo vultus signata colore,
  6. Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
  7. sic auferre rogis umbram conatur et ingens
  8. certamen cum Morte gerit curasque fatigat
  9. artificum inque omni te quaerit amare metallo.
  10. sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.
  11. nos tibi. laudati iuvenis rarissima coniunx,
  12. longa nec obscurum finem latura perenni
  13. temptamus dare iusta lyra. modo dexter Apollo
  14. quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar