Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. agmine. Romulei qualis per iugera circi,
  2. cum pulcher visu, titulis generosus avitis
  3. exspectatur equus, cuius de stemmate longo
  4. felix demeritos habet admissura parentes,
  5. illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem
  6. pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
  7. sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
  8. primaque patricia clausit vestigia luna.
  9. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
  10. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  11. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  12. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  13. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  14. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  15. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  16. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  17. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  18. credere partirique metus, quod tempus amicum
  19. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  20. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis