Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. augustam sedem et Latii penetrale senatus
  2. advena pulsasti, sed praecedente tuorum
  3. agmine. Romulei qualis per iugera circi,
  4. cum pulcher visu, titulis generosus avitis
  5. exspectatur equus, cuius de stemmate longo
  6. felix demeritos habet admissura parentes,
  7. illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem
  8. pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
  9. sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
  10. primaque patricia clausit vestigia luna.
  11. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
  12. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  13. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  14. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  15. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  16. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  17. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  18. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  19. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  20. credere partirique metus, quod tempus amicum