Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Troilus haud aliter gyro leviore minantes
  2. eludebat equos aut quem de turribus altis
  3. Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
  4. spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
  5. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  6. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  7. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  8. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  9. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  10. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  11. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  12. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  13. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  14. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  15. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  16. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  17. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  18. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  19. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  20. quod si te magno tellus frenata parenti