Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  2. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  3. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  4. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  5. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  6. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  7. Romulei mandata ducis viresque modosque
  8. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  9. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
  10. quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
  11. cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
  12. omnia nam laetas pila attollentia frondes,
  13. nullaque famosa signatur lancea penna—
  14. praeterea, fidos dominus si dividat enses,
  15. pandere quis centum valeat frenare, maniplos
  16. inter missus eques,[*]() quis praecepisse cohorti,
  17. quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
  18. quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
  19. mille etiam praenosse vices, an merserit agros
  20. [*](auster s: arctos M. )[*](togaeque Poni.: rotagae M. )[*](subactis Arantius: iubatis M: probatis Krohn. )[*](pondus Arantius: tempus M. Phillimore suspects damage to archetype at the ends of these four lines. )[*](maniplos intermissus eques M: maniplis intermixtus equos Salmasius: maniplo intermissus eques Medvig. )
  21. Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;