Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. cultellum [*]() tenuesve codicillos?
  2. ollares, rogo, non licebat uvas,
  3. Cumano patinas in orbe tortas
  4. aut unam dare synthesin—quid horres?—
  5. alborum calicum atque caccaborum?
  6. sed certa velut aequus in statera,
  7. nil mutas, sed idem mihi rependis.
  8. quid si, cum bene mane semicrudus
  9. inlatam [*]() tibi dixero salutem,
  10. et tu me vicibus domi salutes?
  11. aut, cum me dape iuveris opima,
  12. exspectes similes et ipse cenas?
  13. irascor tibi, Grype. sed valebis;
  14. tantum ne mihi, quo soles lepore,
  15. et nunc hendecasyllabos remittas.
  16. [*](lenes Heinsius: leves M. )[*](cultellum s: cutellum M: scutellum Slater. )[*](inlatam M: inlotam Seriverius. )
  1. Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. Ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. Sed quamvis propiorem usum [*]() amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
  2. [*](usum Pol.: visum M. )
  1. Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
  2. aut ebur impressis aurumve animare figuris,
  3. hinc. Priscilla, tuo solacia grata marito
  4. conciperem. namque egregia pietate meretur,