Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. si modo prona bonis invicti Caesaris adsint
  2. numina, Romulei limen pulsare senatus.
  1. Est sane iocus iste, quod libellum
  2. misisti mihi, Grype, pro libello,
  3. urbanum tamen hoc potest videri,
  4. si post hoc aliquid mihi remittas;
  5. nam si ludere, Grype, perseveras,
  6. non ludis, licet, ecce, computemus!
  7. noster purpureus novusque charta
  8. et binis decoratus umbilicis,
  9. [*](Actaea Pol.: acea M. )[*](patrii M: patriae Gronovius. )[*](hanc Gevart: hac M. no doubt like those of Eleusis. )
  10. praeter me mihi constitit decussis 1:
  11. tu rosum tineis situque putrem,
  12. quales aut Libycis madent olivis
  13. aut tus Niliacum piperve servant
  14. aut Byzantiacos colunt [*]() lacertos,
  15. nec saltem tua dicta continentem,
  16. quae trino iuvenis foro tonabas,
  17. aut centum prope iudices, priusquam
  18. te Germanicus arbitrum sequenti
  19. annonae dedit omniumque late