Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  2. his senium longaeque decus virtutis et alba
  3. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  4. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  5. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  6. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  7. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  8. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  9. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  10. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  11. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  12. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  13. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
  14. vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
  15. admovere iubar mediae duo sidera lunae.
  16. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus