Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
  2. nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
  3. Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
  4. tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
  5. crescit et insani solatur damna Vesaevi.
  6. nec solum festas secreta Neapolis aras
  7. ambiat: et socii portus dilectuque initi
  8. terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
  9. Surrentina deo sertis altaria cingat,
  10. materni qua litus avi, quem turba nepotum
  11. circuit et similes contendit reddere vultus,
  12. gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
  13. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  14. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  15. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  16. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  17. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  18. his senium longaeque decus virtutis et alba
  19. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  20. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis