Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. atque locuturas mentito corpore ceras
  2. edidici. quis namque oculis certaverit usquam
  3. Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
  4. et non inscriptis auctorem reddere signis?
  5. hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
  6. aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
  7. Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
  8. quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
  9. linea quae veterem longe fateatur Apellen,
  10. monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
  11. desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
  12. Haec inter castae genius tutelaque mensae
  13. Amphitryoniades multo mea cepit amore
  14. pectora nec longo satiavit lumina visu:
  15. tantus honos operi finesque inclusa per artos [*]()
  16. maiestas! deus ille, deus! seseque videndum
  17. indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
  18. sentirique ingens! et eum mirabilis intra
  19. [*](finesque per artos s: finesque (tennesque, iuvenesque edd.) per artus M. days; Tithonia is the Dawn. of twice the usual length. )
  20. stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
  21. si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus