Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem [*]()
  2. corde exire veta; nec enim Tirynthius almae [*]()
  3. parens [*]() amicitiae; cedet tibi gloria fidi
  4. Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae
  5. Priamiden caeso solacia traxit amico.
  1. Parvi beatus ruris honoribus,
  2. qua prisca Teucros Alba colit lares,
  3. fortem atque facundum Severum
  4. non solitis fidibus saluto.
  5. [*](honorem M: amorem Dom. )[*](Lacinia, are. to most edd., after Tirynthius: Vollmer makes al. pec. am. in apposition, cf. Mart. ix. 14. 2, and explains by ellipse of te superat: others rear! tibi notius, retinentius. )[*]( parcus Slater: pectus M. )
  6. iam trux ad Arctos Parrhasias hiems
  7. concessit altis obruta solibus,
  8. iam pontus ac tellus renident
  9. in Zephyros Aquilone fracto.[*]()
  10. nunc cuncta veris [*]() frondibus annuis
  11. crinitur arbos, nunc volucrum novi
  12. questus inexpertumque carmen,
  13. quod tacita statuere [*]() bruma.
  14. nos parca tellus pervigil et focus
  15. culmenque multo lumine sordidum