Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque
- purpureique patres, lucemque a consule ducit
- omnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:
- dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
- dinumera fastos nec parva exempla recense,
- sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.
- ter Latio deciesque tulit labentibus annis
- Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
- tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
- quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
- promittes hunc saepe diem. manet insuper ordo
- longior, et totidem felix tibi Roma curules