Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. in leges iurare fori, levat ecce supinas
  2. hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
  3. ‘Salve, magne parens mundi, qui saecula mecum
  4. instaurare paras, talem te cernere semper
  5. mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,
  6. sic annos intrare decet, da gaudia fastis
  7. continua: hos umeros multo sinus ambiat ostro
  8. et properata tuae manibus praetexta Minervae,
  9. aspicis ut templis alius nitor, altior aris [*]()
  10. ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?
  11. moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque
  12. purpureique patres, lucemque a consule ducit
  13. omnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:
  14. dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
  15. dinumera fastos nec parva exempla recense,
  16. sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.
  17. ter Latio deciesque tulit labentibus annis
  18. Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
  19. tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
  20. quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus