Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,
  2. caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,
  3. quae meus ante alios habitator Pollius auget,
  4. Aenarumque [*]() lacus medicos Stabiasque renatas:
  5. mille tibi nostrae referam telluris amores?
  6. sed satis, hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit
  7. me tibi. me socium longos adstrinxit in annos,
  8. nonne haec amborum genetrix altrixque videri
  9. digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque
  10. moribus indubito: venies, carissima coniunx.
  11. praeveniesque etiam; sine me tibi ductor aquarum
  12. Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.
  13. [*](litus M: lusus, risus, lites, ritus edd. )[*](Aenarumque Vollmer: Denarumque .V: Aenariaeque Dom.: Inarimesque Unger. )

Inveni librum. Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse: sed hic liber tres habet . . [*]() se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi: secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus: tertio viam Domitianam miratus sum, qua gravissimam harenarum moram exemit. Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. Proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis. inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra [*]() hoc quoque ius artissime carum. Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur. [*](Lacuna recognized by Hahn. though none in MSS.: se quam quod M Pot. (from P): sequitur s. inserting quae after quarta: nisi quod quarta etc. s. sed nec hic aliter res habet se quam quod etc. Phillimore. Vollmer would fili the lacuna thas: (libellos in honorem eius. tum demum secuntur eelogae ad amicos: vides igitur te magis honorari non (potuis)se) quam quod etc.) [*]( citra Nohl: contra M.)

imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola. quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. Quare ergo plura in quarto silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. Primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere? exercere autem ioco non licet? secreto inquit. Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. Novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profitetur [*]() adversum. Ita, quare consilio eius accedam? In summam, nempe ego sum qui traducor; taceat et gaudeat. Hunc tamen librum [*](profitetur Vahlen and the Aldine: profiteatur M. )
tu, Marcelle, defendes, et si videtur,[*]() hactenus, sin minus, reprehendemur. Vale.

  1. Laeta bis octonis accedit purpura factis
  2. Caesaris insignemque aperit Germanicus annum
  3. atque oritur eum sole novo, cum grandibus astris
  4. clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
  5. exsultent leges Latiae. gaudete curules,
  6. et septemgemino iactantior aethera pulset
  7. Roma iugo. plusque ante alias Evandrius arces
  8. collis ovet: subiere novi Palatia fasces,