Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
  2. anxia pervigil! ducis suspiria cura?
  3. non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
  4. alter amor; nullis in te datur ire sagittis
  5. —audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
  6. datur, et si egomet patrio de litore raptus
  7. quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
  8. errarem, tu mille procos intacta fugares,
  9. non intersectas commenta retexere telas,
  10. sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
  11. dic tamen, unde alta [*]() mihi fronte et nubila vultus?
  12. anne quod Euboicos fessus remeare penates
  13. auguror et patria senium componere terra?
  14. [*](ECLOGA AD UXOREM s: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM s Ed. Prin. )[*](alta M: alia Aldine. )
  15. cur hoc triste tibi? certe lascivia corde [*]()
  16. nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
  17. aut intrat sensus clamosi turba theatri;
  18. sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
  19. Quas autem comitem te rapto per undas?
  20. quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
  21. vel super Hesperiae vada caligantia Thyles