Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nectar et ingentem totiens contingere dextram
  2. electus, quam nosse Getae, quam tangere Persae
  3. Armeniique Indique petunt! o sidere dextro
  4. edite, multa tibi divum indulgentia favit!
  5. olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes
  6. carperet et pulchrae fuscaret gratia formae,
  7. ipse deus patriae celsam trans aequora liquit
  8. Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas
  9. credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte
  10. leniter haud ullo concussum vulnere corpus [*]()
  11. de sexu transire iubet, tamen anxia curis
  12. mordetur puerique timet Cytherea dolores,
  13. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
  14. intactos servare mares; nunc frangere sexum
  15. atque hominem mutare nefas, gavisaque solos
  16. quos genuit natura videt, nec lege sinistra
  17. ferre timent famulae natorum pondera matres.
  18. Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,
  19. umbratusque genas et adultos fortior artus,
  20. non unum gaudens Phoebea ad limina munus