Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. si merui, longa dominum renovare iuventa
  2. atque orbi servare velis! hoc sidera mecum,
  3. hoc undae terraeque rogant, eat, oro, per annos
  4. Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates
  5. gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.’
  6. sic ait et motas miratur Pergamos aras.
  1. Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
  2. anxia pervigil! ducis suspiria cura?
  3. non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
  4. alter amor; nullis in te datur ire sagittis
  5. —audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
  6. datur, et si egomet patrio de litore raptus
  7. quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
  8. errarem, tu mille procos intacta fugares,
  9. non intersectas commenta retexere telas,
  10. sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
  11. dic tamen, unde alta [*]() mihi fronte et nubila vultus?
  12. anne quod Euboicos fessus remeare penates
  13. auguror et patria senium componere terra?
  14. [*](ECLOGA AD UXOREM s: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM s Ed. Prin. )[*](alta M: alia Aldine. )
  15. cur hoc triste tibi? certe lascivia corde [*]()