Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  2. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  3. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  4. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  5. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  6. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  7. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  8. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  9. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  10. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  11. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  12. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  13. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  14. attolles umeris atque in mea pectora primum
  15. incumbes c puppe novus servataque reddes
  16. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  17. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  18. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  19. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  20. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
  21. Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum