Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Di, quibus audaces amor est servare carinas
  2. saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
  3. sternite molle fretum placidumque advertite votis
  4. concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
  5. ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
  6. depositum, iuvenis dubio committitur alto
  7. Maecius atque animae partem super aequora nostrae
  8. maiorem transferre parat, proferte benigna
  9. sidera et antemnae gemino considite cornu,
  10. Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
  11. luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
  12. astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
  13. vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
  14. quis honor et regni cessit fortuna secundi
  15. —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
  16. surgite de vitreis spumosae Doridos antris
  17. Baianosque sinus et feta tepentibus undis
  18. litora tranquillo certatim ambite natatu.
  19. quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
  20. nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.