Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
- Pollius et causas designat desidis anni,
- quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
- nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
- sed nitidos postes Graisque effulta metallis
- culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
- ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
- vix oculis animoque fides, tune ille reclusi [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
- liminis et parvae custos inglorius arae?
- unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
- Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
- o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
- adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
- saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
- cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
- ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
- an Getica venere lyra? stupet ipse labores
- annus, et angusti bisseno limite menses
- longaevum mirantur opus. deus attulit arces
- erexitque suas atque obluctantia saxa