Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. a media iam morte redit, nec protinus omnes
  2. terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
  3. vulneris adversum moriens it miles in hostem
  4. [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
  5. attollitque manum et ferro labente minatur:
  6. sic piger ille gradu solitoque exutus honore
  7. firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
  8. Magna tamen subiti tecum solacia leti,
  9. victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
  10. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  11. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  12. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  13. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  14. unius amissi tetigit iactura leonis.
  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
  2. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  3. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  4. durum et deserti praerepta coniuge partem