Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
  2. ipse veni viresque novas animumque ministra.
  3. qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
  4. Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
  5. iudicium mentemque viris, licet enthea vatis
  6. [*](es s: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. )[*](qui Pol. (from P): quis M. )
  7. excludat Pimplea sitim nec conscia detur
  8. Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
  9. qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
  10. quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
  11. frangitur et nostras curat facundia leges.
  12. quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
  13. reddimus et dives praedae tamen accipit omni
  14. exuvias Diana tholo captivaque tela
  15. Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
  16. eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
  17. sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
  18. luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
  19. Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
  20. Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
  21. lumina et ignarae plebis lugere potentes?