Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dissimulata deam crinem vultusque genasque
  2. temperat atque nova gestit minor ire marita.
  3. Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—
  4. pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
  5. et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
  6. serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
  7. amplexum niveos optatae coniugis artus
  8. floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
  9. tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
  10. excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
  11. Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
  12. vellere, quo Stellae Violentillaeque professus
  13. ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,
  14. cessent mendaces obliqui carminis astus,
  15. [*](fultura s: futura M. factura m, furata Sandstroem. )[*](cinctuque Barthius: coetuque M. cestuque Phill. )
  16. Fama tace: subiit leges et frena momordit
  17. ille solutus amor: consumpta est fabula vulgi
  18. et narrata diu viderunt oscula cives.
  19. tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
  20. noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
  21. vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,