Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
  2. decipito; neu tu subitus neve arma tenenti
  3. veneris, et tandem, cum iam cogere fateri,
  4. dic: merui, genetrix, poenas invita capesse;
  5. arma puer rapui, nec te retinente quievi,
  6. nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci,
  7. vive igitur potiusque animis irascere nostris,
  8. et iam pone metus, frustra de colle Lycaei
  9. [*](patebunt P: patebant ω: latebant Grotius.)
    v.2.p.318
  10. anxia prospectas, si quis per nubila longe
  11. aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:
  12. frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
  13. tu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres.
  14. hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandum
  15. praebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem,
  16. comere quem frustra me dedignante solebas,
  17. huic dabis exsequias, atque inter iusta memento,
  18. ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
  19. dilectosque canes ullis agat amplius antris.[*]()
  20. haec autem primis arma infelicia castris
  21. ure, vel ingratae crimen [*]() suspende Dianae.’