Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nondum tela procax arcumque implere valebas.
  2. et nunc illa meas ingentem plangit ad aras
  3. invidiam surdasque fores et limina lassat:
  4. tu dulces lituos ululataque proelia gaudes
  5. felix et miserae tantum moriture parenti.’
  6. ne tamen extremo frustra morientis honori
  7. adfuerit, venit in medios caligine furva
  8. [*](nudus exoritur Pω: vultus exseritur conj. Garrod.)[*](trementes BDQ: frementes P: meantes, micantes, etc., MSS.)[*](iuga per T. ω: Teumesi e vertice P (from viii. 344).)
    v.2.p.306
  9. saepta globos, primumque leves furata sagittas
  10. audacis tergo pueri caelestibus implet
  11. coryton telis, quorum sine sanguine nullum
  12. decidit; ambrosio tum spargit membra liquore,
  13. spargit equum, ne (pio videtur[*]() vulnere corpus
  14. ante necem, cantusque sacros et conscia miscet
  15. murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris
  16. nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.
  17. Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu
  18. nec se mente regit, patriae matrisque suique
  19. immemor, et nimium caelestibus utitur armis:
  20. ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos
  21. suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit