Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu
  2. iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
  3. it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,
  4. vulneribus ceu mille gravis totosque per artus
  5. saucius, absistunt socii monstrantque gementes.
  6. [*](immite P: mite ω. Emended in various ways by edd. Supply, not, as Klotz, putamus, but pro telis habemus; the translation makes it clear.)[*](laude P: luce ω, cf, i. 319.)
    v.2.p.256
  7. tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis
  8. nudus in egregii vacuum iam corpus amici
  9. procidit et tali lacrimas cum voce profudit:
  10. ‘hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,
  11. Oenide, grates, haec praemia digna rependi,
  12. nudus ut invisa Cadmi tellure iaceres
  13. sospite me? nunc exsul ego aeternumque fugatus,
  14. quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.
  15. nec iam sortitus veteres regnique nocentis
  16. periurum diadema peto: quo gaudia tanti
  17. empta mihi aut sceptrum, quod non tua dextera tradet?
  18. ite, viri, solumque [*]() fero me linquite fratri:
  19. nil opus arma ultra temptare et perdere [*]() mortes;
  20. ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?
  21. Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo?