Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt,
  2. campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo
  3. Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro
  4. colla metens linquit truncos post terga cadentes.
  5. ventum erat ad fluvium; solito tunc plenior alveo
  6. — signa mali — magna se mole Ismenos agebat.
  7. illa brevis requies, illo timida agmina lassam
  8. de campis egere fugam; stupet hospita belli
  9. unda viros claraque armorum incenditur umbra,
  10. insiluere vadis, magnoque fragore solutus
  11. agger et adversae latuerunt pulvere ripae,
  12. ille quoque hostiles saltu maiore per undas
  13. inruit attonitis — longum dimittere habenas —
  14. sicut erat, tantum viridi defixa parumper
  15. caespite populeo commendat spicula trunco.
  16. tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro
  17. arma vadis: alii demissa casside, quantum
  18. tendere conatus animae valuere sub undis,
  19. v.2.p.270
  20. turpe latent; multi fluvium transmittere nando
  21. adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat