Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. clauserat; unum acies circum consumitur, unum
  2. omnia tela vovent: summis haec ossibus haerent,
  3. pars frustrata cadunt, partem Tritonia vellit,
  4. multa rigent clipeo, densis iam consitus [*]() hastis
  5. ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit
  6. atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni
  7. gloria, quique apicem torvae Gradivus habebat
  8. cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta [*]()
  9. temporibus nuda aera sedent, circumque sonori
  10. vertice percusso volvuntur in arma molares.
  11. iam cruor in galea, iam saucia proluit ater
  12. pectora permixtus sudore et sanguine torrens,
  13. respicit hortantes socios et Pallada fidam,
  14. longius opposita celantem lumina parma:
  15. ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem.
  16. Ecce secat zephyros ingentem fraxinus iram
  17. fortunamque ferens, teli non eminet auctor:
  18. Astacides Melanippus erat, nec prodidit ipse,
  19. et vellet latuisse manum, sed gaudia turmae
  20. monstrabant trepidum; nam flexus in ilia Tydeus