Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus
  2. incohat Ismene: ‘quisnam hic mortalibus error?
  3. quae decepta fides? curam invigilare quieti
  4. claraque per somnos animi simulacra reverti?
  5. ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret,
  6. tractarem sensu — pudet heu! — conubia vidi
  7. nocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amens
  8. vix notum visu? semel his in sedibus illum,
  9. dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,
  10. respexi non sponte, soror, turbata repente
  11. omnia cernebam, subitusque intercidit ignis,
  12. meque sequebatur rabido clamore reposcens
  13. mater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?
  14. nec timeo, dum tuta domus milesque recedat [*]()
  15. Doricus et tumidos liceat componere fratres.’
  16. Talia nectebant, subito cum pigra tumultu
  17. expavit domus, et multo sudore receptus
  18. fertur Atys, servans animam iam sanguine nullo,
  19. cui manus in plaga, dependet languida cervix
  20. exterior clipeo, crinesque a fronte supini.