Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso
  2. quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit,
  3. ipsi amnes ipsaeque volent [*]() arescere laurus,
  4. ipse nihil certum sagis [*]() clangoribus aether
  5. [*](chrisenque P: chrysamque BQ: cyrrhamque ω.)[*](ipsaeque volent ω: ipsaeque viae mallent P: ipsae malent Postgate.)[*](sagis ω: sacis S: sacris P,)
    v.2.p.210
  6. praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes.
  7. iamque erit ille dies, quo te quoque conseia fatis
  8. templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.’
  9. talia fatidico peragunt sollemnia regi,
  10. ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant
  11. exsequias mollique animam tellure reponant.
  12. fracta dehinc eunetis aversaque pectora bello:
  13. sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys
  14. destituit, non arma sequi, non ferre videtur
  15. remus aquas, ipsique minus iam ducere venti.
  16. iam fessi gemitu, paulatim et corda levavit
  17. exhaustus sermone dolor, nox addita curas
  18. obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
  19. At non Sidoniam diversa in parte per urbem
  20. nox eadem: vario producunt sidera ludo
  21. ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent