Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. maesta viris requies et nox auctura timores.
  2. Quae tibi nunc facies, postquam permissa gemendi
  3. copia? qui fletus galeis cecidere solutis?
  4. nil solitum fessos iuvat; abiecere madentes,
  5. sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit,
  6. nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam
  7. compsit adornavitque iubam; vix magna lavare
  8. vulnera et efflantes libet internectere plagas:
  9. tantus ubique dolor, mensas alimentaque bello
  10. debita nec pugnae suasit timor: omnia laudes,
  11. Amphiarae, tuas fecundaque pectora veri
  12. commemorant lacrimis, et per tentoria sermo
  13. unus: abisse deos dilapsaque numina castris.
  14. ‘heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma
  15. et galeae vittatus apex? hoc antra lacusque
  16. Castalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?
  17. quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri
  18. fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,
  19. quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis,
  20. [*](tubarum ω: ferarum P.)
    v.2.p.208
  21. quae pacem magis hora velit? quis iam omne futurum