Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
- exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus
- pendet: ‘ubi iste fragor? ni [*]() fallimur aure. sed unde
- pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro [*](animoque avertere vires P: animumque avertere veris ω.)[*](ni Pω: num Wilkins.)
- miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis?
- an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’
- haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus
- induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,
- nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
- adiurat turmasque metu consternat inani.
- nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse
- incidit et sacrae circum fastigia vallis
- turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,
- ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
- arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo
- more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
- ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit
- mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
- praecipiant redimuntque moras, sic litora vento
- incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique
v.2.p.142