Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
  2. Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
  3. concussitque caput, motu quo celsa laborant
  4. sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,
  5. tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:
  6. ‘i, medium rapido Borean inlabere saltu
  7. Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
  8. sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
  9. nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,
  10. atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,
  11. quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
  12. insatiatus habet [*]() caraeque in sanguine gentis
  13. luxuriat: propere monitus iramque parentis
  14. ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus
  15. Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo
  16. distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
  17. illi vix muros limenque egressa iuventus
  18. sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
  19. plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
  20. hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso