Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. venit harundo retro versumque a fine tenorem
  2. pertulit, et notae iuxta ruit ora pharetrae.
  3. [*](recinebant P: retinebant ω.)[*](praemissa P: promissa o.)[*](omina ω: omnia PB.)[*](hausit PS: auxit ω.)
    v.2.p.130
  4. multa duces errore serunt: hi nubila et altos
  5. occurrisse notos, adversi roboris ictu
  6. tela repulsa alii. penitus latet exitus ingens
  7. monstratumque nefa s: uni remeabile bellum
  8. et tristes domino spondebat harundo recursus.
    v.2.p.132
  1. Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
  2. Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
  3. concussitque caput, motu quo celsa laborant
  4. sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,
  5. tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:
  6. ‘i, medium rapido Borean inlabere saltu
  7. Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
  8. sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
  9. nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,
  10. atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,
  11. quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
  12. insatiatus habet [*]() caraeque in sanguine gentis
  13. luxuriat: propere monitus iramque parentis