Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. colla simul dextra, pedibus simul inguina vinxit.
  2. deficit obsessus soloque pudore repugnat,
  3. tandem pectus humi pronamque extensus in alvum
  4. sternitur, ac longo maestus post tempore surgit,
  5. turpia signata linquens vestigia terra,
  6. palmam autem dextra laevaque nitentia dono
  7. arma ferens Tydeus: ‘quid si non sanguinis huius
  8. partem haud exiguam — scitis — Dircaeus haberet
  9. campus, ubi hae nuper Thebarum foedera plagae?’
  10. haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum
  11. dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax.
  12. Sunt et qui nudo subeant concurrere ferro,
  13. iamque aderant instructi armis Epidaurins Agreus
  14. et nondum fatis Dircaeus agentibus exsul,
  15. dux vetat Iasides: ‘manet ingens copia leti,
  16. o iuvenes! servate animos avidumque furorem
  17. v.2.p.128
  18. sanguinis adversi, tuque o, quem propter avita
  19. iugera, dilectas cui desolavimus urbes,
  20. ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse
  21. fraternisque sinas — abigant hoc numina! — votis.’