Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae,
  2. ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur
  3. membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes
  4. fama iuvat, parvique augescunt funere manes,
  5. inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas,
  6. muneraque in cineres annis graviora feruntur —
  7. namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat
  8. festinus voti pater insontesque sagittas;
  9. iam tunc et nota stabuli de gente probatos
  10. in nomen pascebat equos — cinctusque sonantes
  11. v.2.p.66
  12. armaque maiores exspectatura lacertos.
  13. spes avidae! quas non in nomen credula vestes
  14. urgebat studio cultusque insignia regni
  15. purpureos sceptrumque minus? cuncta ignibus atris
  16. damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri,
  17. si damnis rabidum queat exsaturare dolorem. [*]()
  18. Parte alia gnari monitis exercitus instat
  19. auguris aeriam truncis nemorumque ruina,
  20. montis opus, [*]() cumulare pyram, quae crimina caesi
  21. anguis et infausti cremet atra piacula belli,