Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hac altrice nefas; atquin et blandus ad illam,
  2. nate, magis, solam nosse atque audire vocantem,
  3. ignarusque mei: nulla ex te gaudia matri,
  4. illa tuos questus lacrimososque impia risus
  5. audiit et vocis decerpsit murmura primae.
  6. illa tibi genetrix semper, dum vita manebat,
  7. nune ego. sed miserae mihi nec punire potestas
  8. sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis
  9. iusta rogis? illam — nil poscunt amplius umbrae, —
  10. illam, oro, cineri simul excisaeque parenti
  11. reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli,
  12. cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres
  13. Oxygiae.’ sternit crines iteratque precando:
  14. ‘reddite, nec vero crudelem avidamque vocate
  15. sanguinis: oceumbam pariter, dum vulnere iusto
  16. exsaturata oculos, unum impellamur in ignem.’
  17. talia vociferans alia de parte gementem
  18. Hypsipylen — neque enim illa comas nec pectora servat —
  19. agnovit longe, et socium indignata dolorem:
  20. ‘hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri