Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
  2. iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis
  3. luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
  4. et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,
  5. et puer, heu nostri signatus nomine fati,
  6. Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
  7. mente fluunt, differte animos festinaque tela
  8. ponite; mansuris donandus honoribus infans,
  9. et meruit; det pulchra suis libamina virtus
  10. manibus, atque utinam plures innectere pergas,
  11. v.2.p.58
  12. Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur
  13. casibus, et semper Thebe funesta recedas!
  14. at vos magnorum transgressi fata parentum
  15. felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
  16. dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
  17. dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
  18. ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:
  19. nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
  20. maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.’
  21. fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.