Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. inruerant, matremque avidis complexibus ambo
  2. diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
  3. illa velut rupes immoto saxea visu
  4. haeret et expertis non audet credere divis.
  5. ut vero et vultus et signa Argoa relictis
  6. ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
  7. cesserunt luctus, turbataque munere tanto
  8. conruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
  9. addita signa polo, laetoque ululante tumultu
  10. tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
  11. Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi
  12. mollior ira dedit placidasque accessus ad aures:
  13. ‘audite, o ductor Nemeae lectique potentes
  14. Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
  15. iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis
  16. luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
  17. et sitis interitu fluviorum et letifer anguis,
  18. et puer, heu nostri signatus nomine fati,
  19. Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
  20. mente fluunt, differte animos festinaque tela